banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Publio Scipione Africano e i pirati
Pagina 146 Numero 10

Ad Africanum videndum complures praedonum duces eodem tempore forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire existimavisset, Scipio praesidium domesticorum in tecto collocavit, eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. Quod ut praedones animadverterunt, dimissis militibus abiectisque armis, ianuae appropinquant et clara voce nuntiant se venisse Scipionis virtutis admiratores, non vitae eius hostes. Haec postquam domestici Scipioni nuntiaverunt, fores reserari eosque intromitti iussit. Qui, postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati, positis ante vestibulum donis, laeti domum reverterunt.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48022
[darkshines] - [2021-11-30 14:05:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!