banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Prudenza e valore di Quinto Fabio Massimo (prima parte)
Pagina 250 Numero 8

Hannibal Alpes exercitum traicere statuit et in Italiam venire: ducem enim non fugiebat quanta Romanis imbecillitas esset. Publium Scipionem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum profligavit. Adversus hostem toties victorem missus, Quintus Fabius dictator, Hannibalis impetum mora fregit; namque illi pristinis edocto cladibus, belli rationem mutare visum est. Per loca alta exercitum ducebat, neque ullo loco fortunae se committebat: castris, nisi quantum necessitas cogeret, tenebatur miles. Dux neque occasioni rei bene gerendae deerat, neque ullam ipse hosti dabat. Frumentatum exeunti Hannibali opportunus aderat, agmen carpens, palantes excipiens. Ita ex levibus proeliis superior discessit, militemque coepit minus iam aut virtutis suae aut fortunae paenitere.
Lhomond


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48095
[darkshines] - [2021-11-30 19:23:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!