banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Prontezza di Cesare
Pagina 41 Numero 13

Altero die Caesar, cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit. Tertio die, missis ex oppido legatis de deditione, arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet. Ea qui conficeret, Gaium Trebonium legatum relinquit; ipse, ut quam primum iter conficeret, Cenabum, oppidum Carnutum, proficiscitur. Qui, tum primum cognita oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum iri existimarent, comparabant praesidium, ut Cenabum tuerentur, quod eo mitterent. Huc biduo pervenit. Castris ante oppidum positis, diei tempore exclusus, in posterum oppugnationem differt et, quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare iubet.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50910
[emi53rm] - [2022-05-18 06:06:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!