banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Prima della battaglia di Zama
Pagina 419 Numero 13

In castra ut est ventum, pronuntiant Scipio et Hannibal arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores. Roma an Carthago iura gentibus daret ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum victoriae praemium fore; par periculum praemio quibus adversa pugnae fortuna fuisset. Nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse videbatur praesens excidium. Ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri. Anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta, simul tristia obversabantur: quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53900
[emi53rm] - [2023-05-26 05:47:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

.