Tullius S.D. Terentiae suae et Tulliae et Ciceroni Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego kacrimis prope delevi. Conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque. Ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserruma, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. Hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit. Quare cum dolore conficior tum etiam pudore. Pudet enim me uxori meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse. Nam mi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. Inimici sunt multi, invidi paene omnes; eicere nos magnum fuit, excludere facile est. Sed tamen, quamdiu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur.
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11013
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!