banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Premonizioni della morte di Cesare
Pagina 61 Numero 60

 Sed Caesari futura caedes evidentibus prodigiis denuntiata est. Ante paucos menses, in colonia Capua deducti coloni ad extruendas villas vetustissima sepulcra disiciebant; idque eo studiosius faciebant, quod aliquantum vasculorum operis antiqui reperiebant. In monimento tabula aenea, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus esse, inventa est, conscripta litteris verbisque Graecis hac sententia: «Si ossa Capys detegantur, Iulo prognatus manu consanguineorum necabitur, magnisque mox Italiae cladibus vindicabitur». Cuius rei auctorem, si quis fabulosam aut commenticiam putet, scito esse Cornelium Balbum, familiarissimum Caesaris. Proximis diebus equorum greges, quos in traiciendo Rubiconi flumini Caesar consecraverat ac vagos et sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere. Et eum immolantem haruspex Spurinna monuit, ut caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50676
[emi53rm] - [2022-01-14 06:39:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!