banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pompeo sconfigge i pirati
Pagina 288 Numero 13

 Dum populus Romanus alibi districtus est, Cilices invaserant maria, commercia sustulerant, maria bello praecluserant. Isti, audacia moti, quia Asia inquieta Mithridaticis proeliis erat, omnia impune vastabant. Missus in eos, Publius Servilius, qui leves et fugaces myoparonas gravi classe turbavit, non incruenta victoria illos superavit. Sed idem, hac victoria non contentus, eorum validas urbes et praeda abundantes, Phaselin et Olympon, evertit. Sed piratae, multis cladibus domiti, terra se non continuerunt; sed ut animalia, quibus gemina natura est, aquatica et terrestris, inpatientes soli, in aquas suas resiluerunt, et Siciliae litora et Campaniam subito adventu terrere inceperunt. Sic Pompeius, dispersam toto mari piratarum pestem semel et in perpetuum exstinguere cupiens, magno adparatu eos petivit et per omnes aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promunturia, freta, paeninsulas oppressit.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49852
[darkshines] - [2021-10-14 16:23:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!