banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Pompeo contro i pirati
Pagina 151 Numero V9

Pompeius Siciliam adiit navigans mari nondum ad navigandum tempestivo et Africam exploravit; inde in Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. Gallia Transalpina praesidiis ac navibus confirmata, missis in oram Illyrici maris et in Graeciam navibus, in Italiam se recepit et Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornavit. Ipse autem ut Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam Ciliciam ad imperium populi Romani adiunxit; omnes autem praedones qui ubique erant, partim capti interfectique sunt, partim Pompeii unius potestati ac imperio se dediderunt. Idem Cretensibus, qui usque in Pamphyliam ad eum legatos miserant, spem accipiendi eorum deditionem non infregit obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52897
[emi53rm] - [2022-11-08 06:22:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!