banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Plinio si vanta della sua fama di scrittore
Pagina 456 Numero 146

C. Plinius Maximo suo salutem dicit.
Frequenter agenti mihi evenit ut centumviri, cum diu se intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent, omnes repente quasi victi coactique consurgerent et me laudarent; frequenter e senatu famam qualem maxime optaveram obtinui: tamen maximam voluptatem nuper ex sermone Corneli Taciti cepi. Narrabat sedisse secum circensibus proximis equitem Romanum. Hic post varios eruditosque sermones requisivit: «Italicus es an provincialis?». Tacitus respondit: «Cognoscis me, et quidem ex studiis ("degli studi")». Ad hoc eques dixit: Tacitus es an Plinius?». His verbis maxime laetatus sum, quod nomina nostra quasi litterarum propria, non hominum, litteris redduntur, quod uterque ("l'uno e l'altro", nom. m. sing.) nostrum his etiam e studiis notus, quibus aliter ignotus est.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50238
[darkshines] - [2021-11-25 13:42:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!