banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pitagora e Leonte
Pagina 18 Numero 23

 Pythagoram Phliuntem ferunt venisse, eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse. Cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, (ferunt) quaesivisse ex eo qua arte maxime confideret; at ille respondit quidem se scire artem nullam, sed esse philosophum Admiratus Leon quaesivit quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset («che differenza ci fosse»); Pythagora autem respondit similem esse vitam hominum et mercatum eum, qui habebatur maximo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate. Nam ut illic, alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem petebant, alii quaestu et lucro ducebantur, erat autem genus eorum qui nec plausum nec lucrum quaerebant, sed veniebant ut studiose perspicerent quid ageretur et quo modo. Item (dixit) nos, quasi in mercatus celebritatem ex urbe aliqua profectos («partiti da una città qualsiasi»), sic nos in hanc vitam ex alia vita profectos esse, et alios gloriae servire, alios pecuniae: rari sunt, qui, ceteris omnibus pro nihilo habitis, rerum naturam studiose intuerentur; hos appellabat sapientiae studiosos, id est philosophos.
Cicerone

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!