banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pirro e Fabrizio
Pagina 58 Numero 17

Cum Pyrrhus rex in Italia esset et duas pugnas prospere pugnavisset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrrhi amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et promisit se regem veneno necaturum esse, idque facile esse factu dixit, quoniam filii sui pocula in convivio regi ministrarent. Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. Senatus ad regem legatos misit mandavut monerent ut rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur. Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius. Historicus quidam scripsit litteras, quas ad regem super ea causa miserunt, fuisse hoc exemplo: «Consules Romani salutem dicunt Pyrrho regi. Nos pro tuis iniuriis continuis tecum bellare studemus. Sed te salvum cupimus, ut sit nobis hostis quem armis vincere possimus. Ad nos venit Timochares, familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis petivit, si te clam interfecisset. Id nos negamus cupere, et censuerunt ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi nostro consilioo peregrinae civitates putarent evenisse et e pretio aut praemio aut dolis Romanos pugnare. Tu, nisi caves, iacebis».
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50914
[emi53rm] - [2022-05-26 06:29:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!