banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pillole davvero miracolose!
Pagina 148 Numero 12

Fuit nuper Florentiae homo confidens ac temerarius, nulli arti deditus. Is cum legisset apud medicum quendam nomen et virtutem certarum pilularum quae aptae erant ad varios morbos curandos, existimavit se iis pilulis facile medicum evasurum esse. Confecto earum magno numero, ex urbe egressus incepit vagari per oppida et villas medicinae artem professus. Ad omnem autem aegritudinem has pilulas accommodabat, earumque cura aliqui casu valetudinem recuperaverunt. Cum huius stulti fama ad stultos percrebuisset, unus qui asinum suum amiserat. rogavit hominem, numquid remedium ad recipiendum asinum haberet. Assensit ille, et ei sex pilulas deglutiendas dedit. Quibus sumptis, postero die cum asinum quaereret, ac, cogentibus pilulis, de via discessissent, laxandi ventris gratia, in arundinetum forte devertit; ibi reperto asino pascente, medici scientiam et pilulas ad coelum laudibus extulit. Ad hunc postmodum magnus erat rusticorum concursus, qui audierant medici medelas etiam ad recipiendos asinos accommodatas esse.
Poggio Bracciolini


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48024
[darkshines] - [2021-11-30 12:47:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!