banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Perseo sconfitto dai Romani
Pagina 218

Philippo rege Macedoniae mortuo, qui adversus Romanos bellum gesserat, filius eius Perseus in MAcedonia rebellavit, ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutorem habebat Cotyn, Thraciae regem, et Gentium, Illyruae regem. Romanis autem in auxilium erant Eumenes, Asiae rex, Ariarathes Cappadociae, Ptolemaeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias, contra, Bitiniae rex, quamquam sororem Persei uxorem habebat, se aequum (neutrale) praebuit. Dux Romanorum Publius Licinius consul, contra Perseum missus, a rege gravi proeli victus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestare voluerunt. Mox missus est contra eum Lucius Aemilius Pauls consul, et in Illyricum contra Gentium Caius Anicius praetor. Gentius, uno proelio victus, mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii in potestatem ROmanorum venerunt. Cum Perse Aemilium Paulus die tertio ante Nonas Septembres dimicavit, vicitque eum. viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege fugit integer; Romanorum centum milites amissi sunt; urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11083

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!