banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Peripezie di Frisso ed Elle
Pagina 481 Numero 21

 Cum Phrixus et Helle, Atamantis regis filii, insania a Libero obiecta in silva errarent, dicunt Nebulam matrem eo venisse et arietem inauratum adduxisse, Neptuni et Theophanes (gen. f.) filium. Natos suos iussit dea eum ascendere et ad Colchos contendere et regem illorum Aeetam, Solis filium, ibique arietem Marti immolare. Ita dicitur accidisse; eum cum ascendissent et aries eos in pelagus deportavisset, Helle de ariete decidit et propter hoc Hellespontum pelagus est appellatum. Cum Phrixus usque ad Colchos ab ariete conductus esset, ibi matris praeceptis eum immolavit pellemque eius inauratam in templo Martis posuit, quam servante dracone Iason, Aesonis et Alcimedis filius, postea petiit. Phrixum autem Aeeta rex libens recepit filiamque Chalciopen (acc.) dedit ei uxorem, quae liberos ex eo procreavit. Cum postea regi responsum esset ex prodigiis ut ab advena de Aeoli gente mortem caveret, timor primum impulit ut e regno suo iuvenem eiceret, deinde ut interficeret.
Igino

Oggi hai visualizzato 13.8 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 1.2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53673
[darkshines] - [2023-01-23 15:43:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!