banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Panico nell'esercito di Cesare
Pagina 293 Numero 3

 His rebus cognitis, Marcius Rufus quaestor, in castris relictus a Curione, Caesaris legato, cohortatur suos ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur. Ille pollicetur et navium magistris imperat ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror ut alii adesse copias Iubae regis dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere, alii classem hostium celeriter advolaturam (esse) suspicarentur. Itaque, perterritis omnibus, sibi quisque consulebat. Qui in classe erant, proficisci properabant. Sed tanta erat, completis litoribus, contentio ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore propius adire tardarentur.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51145
[darkshines] - [2022-06-20 12:16:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!