Orpheus poeta dis deabusque carus erat. Musica sua non solum animos virorum movebat, sed etiam beluas et saxa. Orpheus maxime amabat Eurydicen, pulchram nympham, quae («la quale») cum claro poeta feliciter vivebat. Sed etiam Aristaeus agricola Eurydicen amabat; insidias ergo puellae tendebat, sed nympha, dum («mentre») Aristaeum fugit, a vipera mordetur et necatur. Tunc Orpheus magna maestitia vexabatur; itaque ad Inferos descendit, lyra leniter canit et animum Proserpinae commovet: dea puellam dimittet, si («se») maritus eam («lei, la», acc. f. sing. da is, ea, id) non respiciet in via. Sed Orpheus, quia («poiché») nimium puellam amabat, duro imperio non paret et eam («lei, la», acc. f. sin. da is, ea, id) spectat. Sic Proserpina Eurydicen revocat nec umquam poeta puellam suam videbit.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50299[darkshines] - [2022-01-17 12:52:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!