banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Oreste si libera dalla persecuzione delle Erinni
Pagina 504 Numero V2

Cum matrem interfecisset, Orestes a Furiis exagitatus Delphos se contulit ut de suorum malorum fine oraculum consuleret. Apollo iussit eum de templo Dianae in terra Taurina signum auferre et Argos afferre. Cum Pylade, sodale suo, Orestes navem conscendit et celeriter ad Tauricos fines devenit. Apud Tauricos decretum erat ut, qui intra eorum fines hospes venisset, templo Dianae immolaretur. Orestes et Pylades, a pastoribus deprehensi, ad regem Thoantem deducti sunt. Quos Thoas suo more vinctos duci iussit in templum Dianae, ut immolarentur. Ibi Iphigenia, Orestis soror, sacerdos erat, cui Orestes omnia aperuit. Cum ministeria sua abiceret, ipsa coepit signum Dianae auferre. Cum rex intervenisset, Iphigenia dixit signum ab illis sceleratis contaminatum esse. Ut signum expiaretur (dixit) ad mare ferri oportere et imperare ne ullus cives extra urbem discederet. Rex sacerdotis iussis oboedivit. Tum Iphigenia, cum signum sustulisset, cum fratre Oreste et Pylade in navem ascendit et vento secundo ad Apollinis templum translati sunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52803
[darkshines] - [2022-09-22 20:14:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!