banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Omaggi ai Romani dopo la vittoria
Pagina 115 Numero 28

Ad Cn. Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conveniebant. Et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. Tolerabilior enim regia servitus fuerat quam feritas immanium barbarorum. Itaque non gratulatum modo venerant, sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant. Et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum venerunt ad veniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuvisset. Huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, tum daturum iis leges.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53760
[emi53rm] - [2023-05-22 06:10:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!