banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Nuovi culti vengono introdotti a Roma
Pagina 393 Numero 10

 Maiores nostri Apollinis praedictiones vatum libris et portentorum («di mostruosi prodigi») depulsiones Etrusca disciplina explicari voluerunt. Tantum autem studium antiquis non solum servandae sed etiam amplificandae religionis fuit, ut principum («dei cittadini più autorevoli») decem filii, senatus consulto, singulis Etruriae populis traderentur percipiendae sacrorum disciplinae gratia; Cereri deae, quam more Graeco venerari instituerant, sacerdotem a Velia, cum id oppidum nondum civitatem accepisset, petierunt, ne deae vetustis ritibus perita antistes deesset. Cuius cum in urbe pulcherrimum templum haberent, maiores nostri, Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris ut vetustissimam Cererem placarent, Hennam, quoniam sacra eius deae inde orta esse credebant, X viros ad eam propitiandam miserunt. Item Matri deorum saepe imperatores nostri suscepta vota solverunt.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52099
[emi53rm] - [2022-07-01 07:06:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!