banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Niobe viene punita per la sua arroganza
Pagina 417 Numero 147

Nioba, Tantali filia, quod septem filios totidemque filias peperat, ob magnum liberorum numerum intolerabiliter se iactabat et deam Latonam, matrem solum duorum liberorum, Apollinis et Dianae, continenter irridebat. Frustra omnes eam monebant et dicebant Tantali filiam magnam deam offendere non debere. Omnes cives ei dicebant: «Regina, ne contempseris exiguam Latonae prolem neu eius iram excitaveris! Si ob tuos liberos te iactaveris, Latona te puniet ob iniurias tuas. Deorum vindicta, quamvis tarda, implacabilis est». Sed mulier per urbem superba incedebat et intolerabili temeritate postulabat ut divini honores sibi tribuerentur. Tandem poenas insolentiae suae dedit. Nam eius filii Apollinis telis confixi sunt, filiae sagittis Dianae. Infelix mater, magno dolore oppressa, a Latona in saxum mutata est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50404
[darkshines] - [2022-01-13 17:40:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!