banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Nerone e Poppea
Pagina 419 Numero 14

Otho sive amore incautus laudare (= infinito narrativo) formam elegantiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si eadem femina potirentur, id quoque vinculum potentiam ei adiceret. Saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris: se quidem ire ad Poppaeam, sibi concessam dictitans nobilitatem pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium. His atque talibus irritamentis non longa cunctatio interponitur, sed, accepto aditu, Poppaea primum per blandimenta et artes valescebat, imparem cupidini se et forma Neronis captam simulans; mox acri iam principis amore ad superbiam vertens – si ultra unam alteramque noctem attineretur – et dictitans nuptam esse se nec posse matrimonium amittere, devinctam Othoni per genus vitae, quod nemo adaequaret. Dicebat illum esse animo et cultu magnificum, ibi se dignam visere summa fortuna: Neronem contra, paelice ancilla et adsuetudine Actes devinctum, nihil traxisse e contubernio servili nisi abiectum et sordidum. Deicitur Otho familiaritate sueta, post congressu et comitatu, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur.
Tacito


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53901
[emi53rm] - [2023-05-11 05:58:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!