✔ His rebus cognitis, ephori satius putaverunt in urbe eum comprehendi. Pausanias, placato Argilio, ut putabat, Lacedaemonem reversus est; cum iam in eo esset, ut comprehenderetur («sul punto di essere arrestato»), ex vultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit. Itaque in aedem Minervae, quae Chalcioicos vocatur, confugit. Hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius sub divo interiret. Dicitur eo tempore matrem Pausaniae vixisse eamque, postquam de scelere filii comperit, in primis, ad filium claudendum, lapidem ad introitum aedis attulisse. Sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculavit.