banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Morte di un ladro ingannato dalla sua stessa vittima
Pagina 204 Numero V23

Alcimus, latro crudelissimus cum in cubiculum aniculae dormientis conscendisset, quamquam protinus eam occidere poterat, maluit res singulas de fenestra sociis suis prius deicere. Cum iam cuncta demisisset nec aniculae quidem parcere vellet, illa genibus eius profusa et lacrimans deprecatur: «Cur, fili mi, hanc sordidam toro supellectilem miserrimae anus vicinis divitibus donare vis, quorum domum haec fenestra prospicit?». Alcimus, callido sermone deceptus, vera credidit aniculae verba et cum timeret ne illa quae iam demiserat et quae missurus erat, non sociis suis, sed in alienam domum abiceret, fenestra se suspendit quo latius ac diligentius omnia perspiceret. Tum vero anicula repentino et inopinato pulsu Alcimum nutantem ac pendulum de fenestra praecipitavit. Ille, cum super vastissimum lapidem decidisset, costis omnibus perfractis, sanguinem evomuit et extemplo vitam amisit.
Apuleio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52939
[emi53rm] - [2022-11-14 06:27:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!