O me perditum, o afflictum! Quid enim? rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam? Non rogem? sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostris reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse. sed quid de Tulliola mea fiet? Iam id vos videte; mihi deest consilium. Sed certe, quoquo modo se res habet, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est. Quid? Cicero meus quid aget? Iste vero sit in sinu semper et complexu meo. Non queo plura iam scribere; impediit maeror. Tu quid egeris, nescio: utrum aliquid reneas an, quod metuo, plane sis spoliata.
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11011
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!