banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Milziade invita i Greci d'Asia alla ribellione
Pagina 72 Numero V1

Persarum rex Darius ex Asia in Europam exercitu traiecto Scythis bellum illaturus erat. Pontem fecit in Histro flumine, qua copias traducturus erat, et custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat. Nam sub sua potestate retenturus erat Graeca lingua loquentes, qui Asiam incolebant, tradens amicis suis tutelam oppidorum. In hoc numero fuit tum Miltiades. Hic, cum crebri nuntii afferrent Darium male rem gerere premique a Scythis, hortatus est pontis custodes, ne occasionem a fortuna datam dimitterent. Quibus dixit: «Cur moramini? Si cum iis copiis, quas secum transportavit, interibit Darius, non solum Europam, sed etiam Graecos qui Asiam incolunt, liberabimus a Persa dominatione et periculo. Ponte rescisso, rex vel hostium ferro vel inopia paucis diebus interibit». Ad hoc consilium cum plerique accederent, Histiaeus Milesius obstitit, dicens: «Dario exstincto, cuius auxilio fruemur? Nos, regis socii, potestate expulsi, civibus nostris poenas dabimus». Cum plurimi huius sententiam secuti essent, Miltiades Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigravit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52848
[emi53rm] - [2022-11-16 06:44:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!