banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Milziade conquista Lemno e il Chersoneso
Pagina 200 Numero 30

 Miltiades antiquitate generis et sua modestia omnes cives superabat.Olim quia Athenienses in Chersonesum colonos mittere studebant, Delphos legati missi sunt. Sic Pythia respondit: «Res virum magnae auctoritatis desiderat: Miltiadi imperium committite». Nam tunc Thraces, bellicosus populus, regionem tenebant. Itaque Miltiades ad Chersonesum naves solvit. Sed primo Lemnum accessit et insulam sub Atheniensium potestatem redigere studuit. Lemni incolae deditionem recusaverunt et irridentes ita responderunt: «Oboediemus, si Aquilo sua sponte vos Lemnum a patria vestra ducet».Aquilo enim ventus contrarius est Athenis enavigantibus. Miltiades, tempus non habens, Chersonesum petivit.Ibi brevi tempore barbarorum copias disiecit et totam regionem cepit. Postea multitudinem praesidio regioni collocavit et Lemnum remeavit. Deditionem rursus postulavit: nam Aquilo sua sponte a Chersoneso, colonorum patria, Lemnum naves ducit. Sic et vi et astutia Lemni incolae superati sunt.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49816
[darkshines] - [2021-10-13 13:24:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!