banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Meraviglie della Domus aurea
Pagina 407 Numero 1

 Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando Nero Caesar fuit; domum a Palatio ad Esquilias fecit, quam primo "transitoriam", mox, incendio absumptam restitutamque, "auream" nominavit. Vestibulum eius magnitudinis fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas erat, ut porticus triplices miliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem; rura insuper arvis atque vinetis et pascuis silvisque varia, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus et fistulatis, ut flores et unguenta desuper spargerentur; balineae marinis et albulis aquis fluentes. Eiusmodi domum, cum incendio absolutam dedicaret, hactenus Caesar comprobavit, ut diceret se quasi hominem tandem habitare coepisse.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52106
[emi53rm] - [2022-06-18 05:14:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!