banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Manovre navali nell'Adriatico
Pagina 11 Numero 16

Illi adhibita audacia et virtute, administrantibus M. Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus, nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur. Qui cum ex continenti essent visi, Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex portu educit, et cum iam nostris remissiore vento appropinquasset, idem auster increbuit nostrisque praesidio fuit. Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat atque nostros, qui Dyrrachium magna vi venti praetervecti erant, nihilo secius sequebatur. Nostri autem, usi fortunae beneficio, tamen impetum classis verebantur, si ("nel caso in cui", + cong.) forte ventus remisisset. Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III ("tre miglia"), eo naves introduxerunt leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt. Quo simulatque introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53714
[emi53rm] - [2023-05-17 05:33:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!