banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Malvagità punita
Pagina 125 Numero 33

 Quoniam Corinthi Arion ("Arione", nom.) cithara canebat et incolarum animos mulcebat, a Pyrantho, Corinthio rege ("re", abl. sing.), valde diligebatur. Quia Arion per Italiae loca peritiam suam illustrare optat, nautas socios eligit et per pelagus in Italiam pervenit. Per Italiae oppida magna peritia magnum patrimonium acquirit. Tum in scapham ascendit et Corinthum solvit. Famuli et nautae autem, pecuniae cupidi, Arionem (acc.) necare temptant, sed citharoedus orat: «Ante mortem ("Prima di morire") decantare desidero». Canit igitur et, quoniam citharae sonus locis longinquis audiebatur, delphinus audit et ad scapham venit. Tunc Arion in pelagus desilit, delphinus citharoedum in dorso capit ("prende") et per undas Corinthum ad Pyranthi regiam advehit. Sed Arion delphinum in pelagus non propellit: sic in Corinthi ora delphinus vitam amittit. Tum Pyranthus delphinum sepelit et monumentum aedificat, quia nautarum avaritiae documentum putat, et ad delphini monumentum improbos et avidos nautas crucifigit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53533
[darkshines] - [2023-01-24 13:22:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!