banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Lutetia, l'antica Parigi
Pagina 76 Numero 22

 Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae. Cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. Summa imperii traditur Camulogeno Aulerco. Is cum animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influebat in Sequanam atque illum omnem locum magnopere impediebat, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit. Labienus primo aliquas vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere atque iter munire conabatur. Postquam id difficilius confici animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus, Metlosedum pervenit. Id est oppidum Senonum in quadam insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus. Perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et secundo flumine ad Lutetiam iter facit. Hostes, re cognita ab iis, qui Metlosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51920
[emi53rm] - [2022-06-30 06:01:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!