banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Lucumone
Pagina 35 Numero V13

Dum Ancus Romae regnat, Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit, cupidine maxime ac spe magni honoris. Demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus Tarquiniis forte consederat et ex uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri bonorum omnium heres; Arruns prior quam pater mortuus est, uxorem gravidam relinquens. Nec diu mansit superstes filio pater qui, cum decessisset ignorans nurum ventrem ferre, mentionem nepotis in testamento non fecit. Puer, qui post avi mortem hereditatem consecutus non erat, ab inopia Egerium nomen accepit. Lucumo contra, omnium heres bonorum, duxit in matrimonium Tanaquil, summo loco nata.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52831
[emi53rm] - [2022-11-18 06:17:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!