✔ Caesaris milites dato signo cum infestis pilis procucurrerunt, sed videntes Pompeianos, usu peritos ac superioribus pugnis exercitatos, non concurrere, ad spatium inter duas («due», acc.) acies constiterunt. Eodem («medesimo», abl.) tempore Caesar iussit tertiam aciem, quae quieta fuerat, procurrere. Pompeiani igitur sustinere hostes non potuerunt atque universi terga verterunt. Ac Pompeius, cum vidit exercitum suum pulsum esse atque animadvertit eam partem militum, cui maxime confidebat, perterritam esse, ex acie excessit statimque se in castra equo contulit. Eis centurionibus, quos ad portam castrorum posuerat, dixit se reliquas portas inspecturum esse et castrorum praesidia confirmaturum esse. Sed iam manifestum erat Pompeianos victos esse.
Cesare
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51397[darkshines] - [2022-05-13 10:48:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!