Draco leges Atheniensibus primus dedit. In illis legibus furem supplicio capitis puniendum esse et alia pleraque nimis severe statuerat. Eius leges tamen, quoniam videbantur impendio acerbiores, tacito Atheniensium consensu oblitteratae sunt. Postea legibus aliis mitioribus a Solone compositis cives usi sunt. Is sua lege in fures non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit. Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII tabulis scripserunt, neque pari severitate in puniendis furibus neque nimia lenitate usi sunt. Nam furem, tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.