banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Leggendaria origine degli Etruschi
Pagina 199

Cum multa de Tyrrhenis, qui et Tusci vel Etrusci appellati sunt, dicta vel scripta sint, non tamen certe adfirmari potest unde in Italiam venerint. Quae res quoquo modo est, puto non silentio praetereundum esse quod scriptum legimus apud Erodotum. Cum in Lydia gravis annona esset, incolae eius regionis primum aequo animo tulerunt, sed postea, seu pestis videbatur finem non habitura, seu fames tanta erat ut nullo modo tolerari posset, remedium huius rei quaerentes, talorum lusum invenerunt, quo in lusu sic intenti erant ut quidquid evenerat, non curarent et famam neglegerent. Remedium certe aliud quaerendum erat. Hoc rex fecit, ubi gravior annona facta est. Tunc statutum est ut gentis pars de suis finibus migrarent et victum in aliis terris quaererent. Sortibus ductis, duo milia civium, duce regis filio, cui nomen Tyrrhenus fuit, Smyrna naves solverunt et in Italiam pervenerunt ibique sedem suam constituerunt et ex duce Tyrrheno nomen duxerunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11070

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!