banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le pene per i ladri ad Atene e a Roma
Pagina 10 Numero 2

 Draco Atheniensis, qui existimatus est vir bonus multaque prudentia, iuris divini et humani peritissimus fuit. Hic Draco leges, primus omnium, Atheniensibus dedit. In illis legibus sanxit ut fur cuiusmodi («di qualunque genere», gen. n. sing.) furti supplicio capitis puniretur. Solon autem, qui e septem («sette», indecl.) illis inclitis sapientibus fuit, existimavit fures non, ut Draco antea, capitis damnari debere sed puniri dupli poena. Romae decemviri nostri, qui leges in Duodecim («Dodici», indecl.) Tabulis scripserunt, non eisdem poenis, ut fures dissimilium generum punirentur, usi sunt. Nam furem, qui manifesto furto prehensus esset, occidi permiserunt. Omnibus aliis furibus poenam imposuerunt dupli. Hoc memini me legisse in libro Aristonis iureconsulti.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51063
[emi53rm] - [2022-07-30 14:22:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!