✔ Quod Athenae ob bellum cum Persis in magnam difficultatem incurrebant, ab Atheniensium duce Themistocle («Temistocle», abl.) Delphos ad Apollinis oraculum legati mittebantur. Et deus per Pythiam sacerdotem respondebat: "Athenarum salus in muris ligneis est". Legati Athenas revertebant et duci civibusque responsum renuntiabant. Athenienses autem dei verba non comprehendebant, quia urbis muri non de ligno, sed ex lapide erant. Themistocles (nom.) contra dei monitum recte intellegebat et militibus dicebat: "Strenui milites, arma capite et in naves conscendite: in mari et navibus ligneis Athenienses non solum ab hostibus urbem defendere, sed etiam victoriam comparare valent".
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51341[darkshines] - [2022-05-12 10:01:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!