✔ Cum Veientani rebellaverunt, dictator Romanus contra eos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit acie, mox etiam eorum civitatem diu obsidens cepit. Commota invidia, ob eam causam Roma expulsus est. Statim Galli Senones ad urbem venerunt et eam occupaverunt, sed, accepto auro, a Capitolio recesserunt. A Camillo tamen, qui in vicina civitate erat, Galli oppugnati victique sunt. Postea eos exagitans Camillus et aurum, quod his datum erat, et omnia militaria signa, quae ceperant, revocavit. Ita tertio («per la terza volta») triumphans in urbem rediit et appellatus est secundus Romulus, quasi patriae conditor.
Eutropio
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51394[darkshines] - [2022-05-13 10:39:26]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!