banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le figlie di Servio Tullio
Pagina 112 Numero 14

 Bello adversus Sabinos composito, aucta magnitudine urbis, omnibus civibus in censum delatis, Servius ut aliquod decus adderet urbi, hortatur ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent et montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum urbi adiunxit, fossas aliquas circum murum duxit. Tamen interdum, hortante iuveni Tarquinio, regis genero Tarquinii Priscique filio, aliqui dicebant Servium iniussu populi regnare. Itaque conciliata voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritim diviso, populum rogavit optaretne se regnare, tantoque consensu quanto non quisquam alius ante rex declaratus est. Sed ne ea quidem res Tarquinii spem regni minuit: enim quoquo modo regno potiturus erat. Hic Lucius Tarquinius fratrem quendam habebat Arruntem Tarquinium mitis ingenii iuvenem. Duae Tulliae regis filiae his duobus nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte duo violenta ingenia matrimonio iuncta non sunt. Angebatur ferox Tullia Minor quod aliquid audaciae maritus suus non habebat; Tulliam Maiorem, sororem suam, spernebat et eius maritum mirabatur dicebatque eum esse virum ac regio sanguine ortum.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48003
[darkshines] - [2021-12-10 10:59:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!