banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le doti militari di Silla
Pagina 273 Numero 16

 Igitur Sulla postquam in Africam atque in castra Marii cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad hoc milites benigne appellabat, multis rogantibus, aliis per se ipse dabat beneficia, invitus accipiebat, sed ea properantius reddebat quam aes mutuum («che se fossero stati un debito»). Ipse Sulla laborabat, ut illi quam plurimi deberent («fossero debitori nei suoi confronti»), ioca atque seria cum humillimis agebat, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus aderat, neque interim, quod prava ambitio solet inducere, consulis aut cuiusquam boni («di qualsiasi persona di prestigio») famam laedebat, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium patiebatur, plerosque anteveniebat. Quibus rebus et artibus brevi (sott. tempore) Mario militibusque carissimus factus est.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52032
[emi53rm] - [2022-06-27 05:43:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!