banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Le donne dell'isola di Lemno
Pagina 406 Numero 39

 In insula Lemno mulieres non fecerant Veneri sacra, cuius ira viri earum Lemniades spreverunt et Thressas uxores duxerunt. At Lemni mulieres, ipsius Veneris impulsu, genus virorum omne quod ibi erat interfecerunt, praeter Hypsipylen ("Ipsipile", acc. f.), quae patrem suum Thoantem clam in navem imposuit. Interim Argonautae, ad Colchidem navigaturi, Lemno accesserunt; quibus Lemniadae hospitium praebuerunt. Mulieres cum Argonautis concubuerunt et ex eis filios conceperunt. Ibi viri plures dies a mulieribus retenti sunt, sed tandem, ab Hercule obiurgati, discesserunt. Quod patrem suum Hypsipyle (nom.) servaverat, Lemniades eam interficere conatae sunt ("tentarono"). Mulier tamen fugae se mandavit, quam praedones exceptam Thebas deportaverunt et in servitutem vendiderunt.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53644
[darkshines] - [2023-01-24 10:40:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!