banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Laomedonte non rispetta i patti
Pagina 427 Numero 149

Neptunus et Apollo cum Hera conspiraverant ut Iovi regnum adimerent. Ut Iuppiter coniurationem cognovit, ex Olympo deos pepulit et ad urbem Troiam misit ut Laomedonti regi servirent. Qui deos hospitio excepit et, postquam pretium iis promiserat, Apollinem in montem Idam emisit ut boves pasceret, et Neptuno imperavit ut Troiae moenia extrueret. Postquam opus perfectum est, duo («due») di pretium petiverunt, sed Laomedon pactum negavit et verbis minarum plenis eos depulit. Neptunus, ut poena regem afficeret, tridente undas percussit et ex mari monstrum immane excitavit; Apollo contra in collem urbi imminentem ascendit et arcu suo aureo sagittas iaciens, horribili pestilentia Troiam vastabat. Vates a rege interrogatus eum monuit ut monstro Hesionam filiam praeberet: tum virgo, catenis vincta, in maris litore exposita est ut a monstro marino voraretur. Sed Hercules, qui forte prope Troiam erat, puellam vidit et, postquam eius tristem casum cognovit, monstrum necavit. Laomedon tunc Herculi promisit splendidos equos a Iove dono acceptos, sed postea ne hoc quidem solvit et equos communes ei dedit. Hercules sic iniuriam non tolerate potuit, ut Laomedontem omnesque eius familiares necaverit.

Oggi hai visualizzato 11.3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3.7 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50406
[darkshines] - [2022-01-13 17:30:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!