banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Lamaledizione di Furio Camillo si abbatte sui Romani
Pagina 190 Numero 12

Camillus post multa in patriam merita iudicio populi damnatus exsulatum abire maluit. Urbe egrediens sic precatus est: «Dei Magni, si scitis me insontem esse, facite ut desiderium mei habeat quamprimum ingrata patria»; neque multo postea res evenit. Nam Galli Senones Clusium Etruriae oppidum obsederunt. Clusinis novo bello exterritis ab Romanis auxilium petendum fuit. Missi sunt Roma tres legati, qui Gallos monerent ut urbem oppugnare nollent. Ex his legatis unus contra ius gentium in aciem processit, et ducem Senonum interfecit. Si Romani in deditionem legatos dedidissent, Galli Romam non venissent et exercitum Romanum apud Alliam fluvium non c ecidissent die decimo sexto calendas augusti: qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus est.
Lhomond


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48052
[darkshines] - [2021-11-30 20:08:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!