banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Laboriosità di Plinio il Vecchio
Pagina 27 Numero 32

 Erant Plinio acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare incipiebat a nocte multa, hieme ab hora septima vel, cum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem (nam ille quoque noctibus utebatur), inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum temporis, studiis reddebat. Post cibum saepe, quem levem et facilem veterum more sumebat, aestate, si quid otii («se c'era un po' di tempo libero»), iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil («niente») enim legit, quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum, ut non aliqua («qualche», abl. femm. sing.) parte prodesset. Post solem plerumque frigida aqua lavabatur; deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur et adnotabatur.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51894
[emi53rm] - [2022-08-03 06:27:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!