banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La volpe e il contadino
Pagina 519 Numero V1

Haec fabella ostendit multos homines aliud verbis, aliud re agere. Vulpes olim fugiens canes in venatione, devertit ad rusticum, qui in area triticum terebat et eum oravit: «<Serva me a canibus ac promitto me numquam gallinas tuas laesuram esse». Annuit rusticus condicioni et vulpem sub paleis texit. Advenerunt venatores qui de vulpe et eius itinere rusticum interrogaverunt. Ille verbis vulpem per certam viam diffugisse dicebat, nutu vero et oculis eam latere sub paleis innuebat. Illi, potius ad verba quam ad nutum respicientes, discesserunt. Tum rusticus vulpem detexit et «Serva - inquit - modo promissa: nam meis verbis evasisti, cum dixissem venatoribus te diffugisse». At illa, quae sibi timens per rimam inter paleas omnia diligenter perspexerat: «Verba tua - inquit - bona fuerunt, sed gestus malus».
Poggio Bracciolini


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52807
[darkshines] - [2022-09-22 20:08:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!