Vulpes in laqueo caudam amisit et prae pudore deformitatem suam intolerabilem putabat. Statuit igitur alias quoque vulpes ad idem (alla medesima condizione) inducere: nam inter se cogitavit: «Vitium meum communi melo celabo». Universas itaque congregavit et in frequenti contione dixit: «Caudas abscindite: nam nostrae caudae non modo intolerabile dedecus sunt, sed etiam onus inutile nimisque grave». Respondit vulpecula iuvenis et hilaris: «Amica, consilium tibi utile est, non nobis».
Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!