banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vita semplice di Attico
Pagina 407 Numero 2

 Cum esset pecuniosus, nemo Attico minus fuit emax, minus aedificator. Neque tamen non (= et) bene habitavit omnibusque optimis rebus usus est. Nam domum habuit in colle Quirinali, ab avunculo hereditate relictam; cuius amoenitas non aedificio, sed silva constabat. Usus est familia optima: in ea erant pueri («schiavi») litteratissimi - anagnostae optimi et plurimi librarii - ut semper cum eo aliquis esset, qui utrumque horum officiorum pulchre facere posset. Neque tamen horum quemquam nisi domi natum habuit; quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. Elegans, non magnificus; splendidus, non sumptuosus: omnique diligentia («con ogni forma di attenzione») munditiam, non affluentiam affectabat. Nec hanc consuetudinem Attici praeteribo, quamquam putem nonnullos improbaturos esse: cum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret, scimus eum solitum esse sumpti facere («spendere») non amplius quam terna milia assium in singulos menses.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52107
[emi53rm] - [2022-07-01 06:04:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!