Bias sapiens, cum patriam eius Prienen hostes invasissent, omnibus pretiosarum rerum pondere onustis fugientibus, interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret, «Ego vero» inquit «bona omnia mea mecum porto»: pectore enim illa gestabat, non humeris, nec oculis visenda, sed aestimanda animo. Nam si bona tua domicilio mentis inclusa habes ea ut tibi manenti praesto sunt, ita fugienti non deserunt. Rex etiam ille subtilis iudicii fuit, qui, prius quam capiti inposuit ("prima di mettersi in testa") diadema sibi traditum, diu consideravit ac dixit: «Hoc diadema magis nobile quam felix est: nam si quis penitus cognoscat quam multis sollicitudinibus et periculis et miseriis sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere velit».