banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vendetta di Nesso
Pagina 502 Numero V16

Cum Deianira vidit Iolen (acc. di Iole, Ioles), virginem eximiae formae, adductam esse captivam ab Hercule, putavit eam virum surrepturam esse. Itaque, memor Nessi praecepti, iussit famulum Herculi vestem tinctam Centauri sanguine tradere. Sed paulum sanguinis quod in terra deciderat, ardere incepit. Cum Deianira id vidit, intellexit se deceptam esse a Nesso et alium famulum misit ut eum cui vestem dederat revocaret. Sed Hercules vestem iam induerat, statimque flagrare incepit. Tunc ardorem exstincturus in flumen se coniecit, sed flamma magis magisque crescebat. Atroci dolore excruciatus et sortem suam perspiciens, heros ipse pyram fecit et iussit servos pyrae ignem admovere. Servi autem id facere recusaverunt; solus Philoctetes Herculi oboedivit qui ob eius beneficium arcum et sagittas suas ei donavit. Fabula narrat Herculem a love in Olympum ductum esse ubi immortalitatem impetravit, Deianiram autem ipsam se interfecisse.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52801
[darkshines] - [2022-09-22 20:35:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!