Euripides poeta in tragoedia, quae "Medea" inscribitur, lasonis et Medeae coniugii exitum triste et funereum narrat. Medea duos (due) filios ex lasone procreaverat summaque concordia per nonnullos annos Corinthi vixerat. Plures tamen lasoni obiciebantur hominem tam fortem ac formosum ac nobilem habere uxorem advenam atque veneficam. Huic Creon, rex Corinthius, cupiens regnum lasoni tradere, statuit filiam suam minorem Creusam uxorem dare et, timens pericula ac veneficia, Medeam in exsilium eiecit. lason, cum libentissime consilium accepisset, statim Medeam repudiavit et eius inconsolabilem dolorem et preces et minas arroganter contempsit. Quae cum vidit se, erga lasonem tam bene merentem, tanta contumelia affectam esse, de poena atroci cogitavit. Iasonem arcessivit et simulans se aequo animo eius novas nuptias accipere, eius consilium ut iustum et utile probavit. Postea vestem et coronam auream fecit quas filios suos iussit dono novercae ferre. Ut Creusa munera, venenis imbuta, induit conflagrare incepit et pater quoque ut filiam adiuvaret vitam amisit. Cum lason furiosus accurrit, Medea ante ipsius oculos natos suos ex lasone interfecit et cum filiorum corporibus Corintho, Solis alato curru, profugit.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52816[darkshines] - [2022-09-22 16:44:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!