banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La traditrice Scilla mutata in airone
Pagina 194 Numero 37

 Olim Minos, Cretensium rex, cum copiis suis litora Argolidis, regionis Graeciae, vastabat atque Megaram urbem obsidebat. Megarensium rex tum erat Nisus, qui («che», «il quale», nom. m. sing.) in capite, inter capillos canos, crinem purpureum habebat, aeternitatis regni sui tutelam («garanzia»). Nam Apollinis oraculum hoc («questo», acc. n. sing.) responsum regi dederat («aveva dato»): "Donec, Nise, crinis purpureus in capite tuo manebit, tu regnum tuum servabis!". Sed Scylla, pulchra Nisi filia, Minoem, hostium regem vehementer amabat atque eius victoriam cupiebat; itaque patrem patriamque ob amorem prodit. Nocte in patris conclave intrat et ei in somno crinem recidit, postea per hostium castra ad Minois tabernaculum currit ac regi dicit: "Ego Scylla, Nisi filia, sum et tibi pignus magni amoris mei in manus («mani», acc. f. plur.) tuas trado. Nam si crinem purpureum patris mei habebis, Megarensium copias vinces urbemque expugnabis; sic etiam Megarae rex eris!". Sed Minos, horrendo scelere turbatus («turbato» m. sing.), asperis verbis Scyllae proditionem vituperat eamque repellit. Postea cum Megarensibus bellum componit et ad Cretam revertit. Scylla, quia patris iram timebat, in mare se praecipitat. Sed eius misera sors ad misericordiam deos movet, qui («che», «i quali», nom. m. plur.) in cirem («airone»), magnam avem marinam, Scyllam convertunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49976
[darkshines] - [2021-10-14 17:04:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!